Π§ΠΈΡ‚Π°ΠΉΡ‚Π΅ ΠΊΠ½ΠΈΠ³ΠΈ ΠΎΠ½Π»Π°ΠΉΠ½ Π½Π° Bookidrom.ru! БСсплатныС ΠΊΠ½ΠΈΠ³ΠΈ Π² ΠΎΠ΄Π½ΠΎΠΌ ΠΊΠ»ΠΈΠΊΠ΅

Π§ΠΈΡ‚Π°Ρ‚ΡŒ ΠΎΠ½Π»Π°ΠΉΠ½ Β«Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ, Спископ ΠŸΠΈΠΊΡ‚Π°Π²ΠΈΠΉΡΠΊΠΈΠΉΒ». Π‘Ρ‚Ρ€Π°Π½ΠΈΡ†Π° 83

Автор Иван Попов

173

Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus…; et unus Spiritus, donum in omnibus… una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum (ib., II, 1).

174

Hunc (Christum) Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia i Eia corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse (In. Ps. 63, 10). Verum haec qui in nobis Deus super occasum adscendens per virtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad hujus spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege: ut non alius prophetarum, alius Evangeliorum Deus possit intelligi (In Ps. 67, 9).

175

Ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret (De Tr, II, 33).

176

Humani enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit (De Tr. II, 24). Spiritus sanctus de super veΒ­niens... [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8)] naturae se humanae carnis immisΒ­cuit; et id, quod alienum a se erat, visua ac potestate, praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, inΒ­firmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficatiam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret (ib., II, 26). Et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex verbo; et Verbum caro facΒ­tum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum (ib., X, 16; cp. 17β€”18). Postea, quam Dei spiritum, Dei virtutem, Dei Sapientiam, Dei Filium, et unigenitum Deum ad remissionem peccati condemnationemque peccati legis, hominem natum esse cognoverit (In Ps. 61, 2; cp. Ps. 138, 15).

177

In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo inteiligi opertere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth. 111, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum naec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7). Non enim vel ipse super se esse, vel sibi dc coelis adesse, vel ipsum se cognominasse sibi filium intelligendus est... Et Patrem quidem in Dei spiritu ita significari repertum est (De Tr. VIII, 25). Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7): ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur (De Tr. XI, 18). Nam qui natus ex Virgine homo est, erat et tum filius Dei; sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius. Natus autem rursum ex baptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum et in aliud nasceretur. Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipse Deo renascebatur in Filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio in baptismate comparato (In Ps. 2, 29).

178

Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum. Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non, nisi Dei Spiritu ejici possint (De Tr. VIII, 25).

179

Sed maxime cum comperissem synodos in Ancyra atque Arimino congregandas, et a singulis provinciis Gallicanisbinos vel singulos eo esse venturos; ea quae inter nos atque Orientales episcopos mutuis suspicionibus detinentur, per me qui in Orientis partibus continebar, exponenda vobis, licet jam scientibus, atque edenda existimavi: ut cum hanc prorumpentem a Sirmio haeresim et vos condemnassetis, et illi cum anathemate judicassent, sciretis tamen in cujus fidei professione id ipsum, quod vos gesseratis, etiam abOrientalibus episcopis esset effectum; et vos, quos maxime veilem futuris synodis probabiles elucere, non paterer uno atque eodem apostolicae fidei sensu catholica sentientes, aliqua saltem a catholicae fidei sinceritate, ignorata verborum opinione, differre (De Synod., 8).

180

Oro autem vos per Domini misericordiam, ut quia mihi ad vos de divinis, ut voΒ­luistis, rebus et de fidei nostrae intemerata conscientia erit per has litteras sermo, ne quisquam de me ante sermonis consummationem per litterarum exordia existimet judiΒ­candum. Iniquum est enim, non comperata usque ad finem ratione dictorum, praejudicaΒ­tam sententiam ex initiis quorum causa adhuc ignoretur afferre: cum non de inchoatis ad cognoscendum, sed de absolutis ad cognitionem sit judicandum. Est enim mihi non de vobis, ut Dominus sensui meo conscius est, sed de quibus dam nimium apud se cautis et prudentibus metus, non intelligentibus per beatum Apostolum sibi, ne supersaperent, praeceptum (Rom. XII, 3): quos vereor nolle omnia ea, quorum absolutio a me in consummatione erit praestanda, cognoscere, dum verum intelligi ex iis quae absolΒ­ventur evitant. Sed quisque haec legenda et cognoscenda susceperit; modum sibi atque mihi patientiae fidelis indulgeat, et usque ad absolutionem universa parcenseat. Forte enim omnis hic fidei meae sermo praestabit, ut neque furtivi haeretici quod volunt falΒ­lant, et perfecti catholici quod desiderant consequantur (De Synod., 6). Memini enim me in exordio sermonis patientiam et aequanimitatem legentium atque audientium usque ad absolutionem omnium dictorum meorum poposcisse; ne temerarius quisquatn in me judex ante cognitionem perfecti sermonis exsisteret (ib., 32). ИзлоТив собствСнноС ис­повСданиС, Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ прибавляСт: Β«Et quamquam jam non verear de me judicari secunΒ­dum expositionem totius fidei; tamen patimini, ut velim de me adhuc, nisi absolutis omnibus, judicariΒ» (ib., 66).

181

Tamen etiam in eo ferventis spiritus ardorem probatis, quod nonnulli ex vobis, quorum ad me potuerunt scripta deferri, quae exinde Orientales in fidei professionibus gerant et gesserunt, significari vobis humilitatis meae litteris desiderastis: etiam hoc mihi onus imperitissimo atque indoctissimo omnium ex affectu charitatis addentes, ut quid ipse super omnibus dietis eorum sentiam iudicem (De Synod., 5. Π‘Ρ€Π°Π². Π½Π°Ρ‡Π°Π»ΠΎ ΠΏΡ€ΠΈΠ²Π΅Π΄Π΅Π½Π½ΠΎΠ³ΠΎ Π΄Π°Π»Π΅Π΅ Π² ΠΏ. 6). Quamquam enim responderi litteris vestris necessarium fuerit (ib., 8. Π‘Ρ€Π°Π². Π½Π°Ρ‡Π°Π»ΠΎ ΠΏ. 7).

182

Cum difficillimum sit sensum ipsum propriae meae fidei, secundum intelligentiae interioris affectum loquendo proferre, nedum modo facile sit intelligentiam eorum quae abaliis dicuntur exponere (ib., 5).

183

Obsequor igitur Charitatis Vestrae impatientissimae voluntati: et omnes fides, quae post sanctam synodum Nicaenam diversis temporibus et locis editae sunt cum sententiarum omnium atque etiam verborum additis per me expositionibus destinavi. In quibus si quid vitiose inesse intelligitur, nemo mihi vitium potest assignare dictorum: internuntius enim, ut voluistis, sum ipse, non conditor… Ego tamen, guae gesta sunt, fideliter transmisi: vos an catholica, an haeretica sint, fidei vestrae… Ad intelligentiae eorum (fidei definitionum) sensum, expositionis nostrae sermonem coaptavimus, famulantes potius eorum dictis, quam dictorum alienorum auctores existimandi (ib., 7, 27).

184

Π’ этих словах Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ опрСдСляСт ΡΡΡΠ΅Π½Ρ†ΠΈΡŽ Ρ‚Π°ΠΊ, Ρ‡Ρ‚ΠΎΠ±Ρ‹ ΠΎΠ½Π° ΠΌΠΎΠ³Π»Π° ΠΎΠ±ΠΎΠ·Π½Π°Ρ‡Π°Ρ‚ΡŒ ΠΈ ΡΠ°ΠΌΠΎΠ±Ρ‹Ρ‚Π½ΠΎΡΡ‚ΡŒ ΠžΡ‚Ρ†Π° ΠΈ Π±Ρ‹Ρ‚ΠΈΠ΅ Π‘Ρ‹Π½Π°, происходящСго ΠΎΡ‚ ΠžΡ‚Ρ†Π°.

185

ЯснСС essentia ΠΈ substantia Ρ€Π°Π·Π»ΠΈΡ‡Π°ΡŽΡ‚ΡΡ Π² послании Урзакия ΠΈ Π’Π°Π»Π΅Π½Ρ‚Π° 349 Π³. ΠΊ ΠΡ„Π°Π½Π°ΡΠΈΡŽ ΠΈ Спископам, ΠΏΡ€ΠΈΠ²ΠΎΠ΄ΠΈΠΌΠΎΠΌ Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠ΅ΠΌ Π²ΠΎ Π²Ρ‚ΠΎΡ€ΠΎΠΌ Ρ„Ρ€Π°Π³ΠΌΠ΅Π½Ρ‚Π΅ Β«ΠžΡ€Π΅Ρ‚. Hist.Β»: Β«Essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur: quae quia extrinsecus opis ad continendam de numquam eguerit, et substantia dicitur; quod intra se id, quod semper est, et in aeternitatis suae virtutem subsistat (Ex opere Historico, fr. II, 32).

186

Essentia est res quae est, vel ex quibus est, et quae in eo quod maneat subsistit. Dici autem essentia, et natura, et genus, et substantia uniuscujusque rei poterit. Proprie autem essentia idcirco est dicta, quia semper est. Quae idcirco etiam substantia est, quia res quae est, necesse est subsistat in sese; quidquid autem subsistit, sine dubio in genere vel natura vel substantia maneat. Cum ergo essentiam dicimus significare naturam vel genus ve! substantiam intelligimus ejus rei quae in his omnibus semper esse subsistat (De Synod., 12).

187

Neque alia quam de innascibili Patris et aeterna substantia unigenita Filii geneΒ­ratur essentia (De Synod., 35). Quia auctori suo indifferens ex impassibilis essentiae nata substantia est (De Synod., 49. Cp. ib., 16, 18, 19, 27, 33, 36, 40, 41, 42, 57, 58, 64).

188

НС ясно, ΠΏΠΎΡ‡Π΅ΠΌΡƒ ΠΈΠΌΠ΅Π½Π½ΠΎ Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ считал ΠΏΡ€ΠΈ ΡƒΠΏΠΎΠΌΠΈΠ½Π°Π½ΠΈΠΈ ΠΎ Π”ΡƒΡ…Π΅ Π±ΠΎΠ»Π΅Π΅ ΠΏΡ€ΠΈΠ»ΠΈΡ‡Π½Ρ‹ΠΌ Π³ΠΎΠ²ΠΎΡ€ΠΈΡ‚ΡŒ ΠΎ СдинствС Π›ΠΈΡ†Π° ΠΏΠΎ согласию, Π° Π½Π΅ ΠΏΠΎ ΠΏΡ€ΠΈΡ€ΠΎΠ΄Π΅, Ρ‚Π°ΠΊ ΠΊΠ°ΠΊ ΠΈΠ· ΠΏΡ€ΠΈΠ²Π΅Π΄Π΅Π½Π½Ρ‹Ρ… Ρ€Π°Π½Π΅Π΅ Π΄ΠΎΠΊΠ°Π·Π°Ρ‚Π΅Π»ΡŒΡΡ‚Π² нСсомнСнно, Ρ‡Ρ‚ΠΎ Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ приписывал Π”ΡƒΡ…Ρƒ Π‘ΠΎΠΆΠ΅ΡΡ‚Π²Π΅Π½Π½ΡƒΡŽ ΠΏΡ€ΠΈΡ€ΠΎΠ΄Ρƒ.

189

Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae, operibus credendus sit? Non exaequatur aut similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequalitur. ΠŸΠΎΡΡ‚ΠΎΠΌΡƒ для Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΡ проявлСниС БоТСствСнной силы Π² чудСсах, ΡΠΎΠ²Π΅Ρ€ΡˆΠ°Π΅ΠΌΡ‹Ρ… Π₯ристом, слуТит Π΄ΠΎΠΊΠ°Π·Π°Ρ‚Π΅Π»ΡŒΡΡ‚Π²ΠΎΠΌ равСнства Π•Π³ΠΎ с ΠžΡ‚Ρ†ΠΎΠΌ ΠΏΠΎ ΠΏΡ€ΠΈΡ€ΠΎΠ΄Π΅ (De Tr. VII, 26).

190

Dum et indemutabilem Patris naturam in creatione significat, et legitimam ac propriam ex Deo patre genitae naturae suae ostendit esse substantiam (De Synod., 18).

191

Imago sola (hoc est solitaria) non est, ex similitudo non sidi est. Deo autem siΒ­mile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est quod in omΒ­nibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo perΒ­mittit. Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), invicem esse sui similes, in eo quod Β«similitudinem nostramΒ» dicat, ostendit (De Tr. III, 23). Dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem (ib., VIII, 37).

192

Quae (vita) cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur (De Tr. VIII, 43).

193

Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, hanc evangelici as prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemus, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus: neque eumdem utrumque, neque inter verum ac falsum aliud confitentes; quia Deo ex Deo nato, neque eumdem nativitas permittit esse, neque aliud (De Tr. I, 17).

194

Et licet non sine aliquo aurium scandalo et piae sollicitudinis offensione restiterint: tamen adeo restiterunt, ut ipsos illos, qui tunc apud Sirmium in sententiam Potamii atque Osii, ita et ipsi sentientes confirmantesque, concesserant, ad professionem ignorantiae errorisque compellerent (De Synod., 3).

195

Π£ Епифания ΠΎΠ³Π»Π°ΡˆΠ΅Π½Π½ΠΎΠΌΡƒ Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠ΅ΠΌ Π΄ΠΎΠΊΡƒΠΌΠ΅Π½Ρ‚Ρƒ ΠΏΡ€Π΅Π΄ΡˆΠ΅ΡΡ‚Π²ΡƒΡŽΡ‚ ΠΏΡΡ‚ΡŒ Π΄Ρ€ΡƒΠ³ΠΈΡ… ΠΈ Π·Π° Π½ΠΈΠΌ ΡΠ»Π΅Π΄ΡƒΡŽΡ‚ Π΅Ρ‰Π΅ Π΄Π²Π° (De Haeres. LXXIII, 11), Π² послСднСм ΠΈΠ· Π½ΠΈΡ… анафСматствуСтся ταυτούσιος ΠΈ ΟŒΞΌΞΏΞΏΟΟƒΞΉΞΏΟ‚.

196

Часто Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΡŽ ΠΏΡ€ΠΈΠΏΠΈΡΡ‹Π²Π°ΡŽΡ‚ слишком ΠΌΡ€Π°Ρ‡Π½Ρ‹ΠΉ взгляд Π½Π° состояниС православной Π²Π΅Ρ€Ρ‹ Π½Π° ВостокС Π½Π° основании ΡΠ»Π΅Π΄ΡƒΡŽΡ‰ΠΈΡ… слов: Β«Nam tantum Ecclesiarum Orientalium periculum est, ut rarum sit hujus fidei (quae qualis sit, vos judicate) aut sacerdotes aut populum inveniri… Non peregrina loquor, neque ignorata scribo: audivi ac vidi vitia praesentium; non laicorum, sed episcoporum, Nam absque episcopo Eieusio et paucis cum eo, ex majori parte Asianae decem provinciae, intra quas consisto, vere Deum nesciuntΒ» (De Synod. 63). Но ΠΊ этим словам сам Π˜Π»Π°Ρ€ΠΈΠΉ добавляСт ΠΎΠ³Ρ€Π°Π½ΠΈΡ‡Π΅Π½ΠΈΠ΅: Β«repetam enim, quia secundum numerum Ecclesiarum Orientalium, episcoporum paucorum fides ista estΒ» (ib., 66).

197

Multi ex nobis, Fratres charissimi, ita unam substantiam Patris et Filii praedicant, ut videri possint non magis id pie quam impie praedicare (De Synod., 67).

198

Religiose unam substantiam praedicamus, dummodo unam substantiam proprietatis similitudinem intelligamus, ut guod unum sunt, non singularem significet, sed aequales. Aequalitatem dico, id est, indifferentiam similitudinis, ut similitudo habeatur aequalitas; aequalitas vero unum idcirco dicatur esse, quia par sit; unum autem, in quo par significatur, non ad unicum vendicetur (De Synod., 67).

199

Et quo tandem in tantis haereticorum furoribus recidemus, si dum non utrumque recipimus, neutrum retinemus? Non enim videri potest impie dici, ut quia neutrum scripΒ­tum reperiatur, aut neutrum confitendum sit, aut utrumque (De Synod., 87).

200

Π’ΠΎΡ‚ ΠΆΠ΅ Π°Ρ€Π³ΡƒΠΌΠ΅Π½Ρ‚ ΠΏΡ€ΠΈΠ²ΠΎΠ΄ΠΈΡ‚ ΠΏΡ€ΠΎΡ‚ΠΈΠ² Π°Ρ€ΠΈΠ°Π½ Афанасий Π² Β«De SynodisΒ», Ρ€. 882. Π’ΠΎ ΠΆΠ΅ Π³ΠΎΠ²ΠΎΡ€ΠΈΡ‚ Π‘ΠΎΠΊΡ€Π°Ρ‚ (Hist. II, 40). По ΡΠ²ΠΈΠ΄Π΅Ρ‚Π΅Π»ΡŒΡΡ‚Π²Ρƒ Π€Π΅ΠΎΠ΄ΠΎΡ€ΠΈΡ‚Π°, МоисСй отказался ΠΏΡ€ΠΈΠ½ΡΡ‚ΡŒ посвящСниС ΠΎΡ‚ Лукия, арианского Спископа АлСксандрии (Hist. IV, 23). InnoΒ­centius Π³ΠΎΠ²ΠΎΡ€ΠΈΡ‚ Ρ‚ΠΎ ΠΆΠ΅ (Epist. ad Macedones, с. 3). Π’Π΅ΠΌ Π½Π΅ ΠΌΠ΅Π½Π΅Π΅ НикСйский Π‘ΠΎΠ±ΠΎΡ€ принял Π² сущСм санС новацианских Спископов, ΠΏΠΎΠ·Π΄Π½Π΅Π΅ Ρ‚Π°ΠΊ ΠΆΠ΅ ΠΏΡ€ΠΈΠ½ΠΈΠΌΠ°Π»ΠΈΡΡŒ арианскиС Спископы. Π­Ρ‚ΠΎ ΠΏΠΎΡ€ΠΈΡ†Π°Π» Π›ΡŽΡ†ΠΈΡ„Π΅Ρ€ ΠΈ Π·Π°Ρ‰ΠΈΡ‰Π°Π» Hieronym (Contr. I.ucif. August. Π•Ρ€. 185, 47).